[58] EPISTOLA LVIII.

Clarissimo pietate, atque eruditione Viro,

D. IOANNI a LASCO,

fratri honorando.

Francfordiam

Fecisti amanter, fecisti prudenter, & pie inprimis, quod peculiarem nuncium miseris ad me, praesertim in tam gravi causa. Quare ago gratias DEO meo, qui talem zelum tibi dederit, & tibi etiam ago, qui de re hujusmodi sollicitus es, & mecum tuas cogitationes communicas. Nunc respondebo ad omnia, familiariter quidem, hoc est, & mea manu, atque etiam festinanter. Mi IO. LASCHE qualis sis scio, quo genere, qua autoritate, qua eruditione, qua pietate, (quod caput est) quantum promoveris multis in locis Evangelium, quantum etiam pro me ipso aliquando laboraveris, testatus est enim H. BULLINGERUS saepe. Velim itaque scias me valde cupere aliquid agere in tuam gratiam, atque utinam venisses tumet ad me, nam suscepissem te summa non modo hilaritate, sed veneratione; sum quidem nunc in aula, atque anguste habito ob pestem Tubingensem, sed non est mihi angustum cor, neque angusta (mihi crede) benevolentia erga te. Ubi valetudinem recuperaveris, & res tuas firmaveris, (nam interea licebit mihi (ut spero ) Tubingam redire) oro te frater invisas me, nam eris jucundissimus hospes, multaque conferemus, quae non ita commode literis committuntur, ac reddam te certiorem, ubi Tubingam rediero, illic enim omnino commodius possum te suscipere. Nunc quod ad causam attinet, tibi persuade LASCHE, me idem spectare jamdudum quod tu spectas, hoc est concordiam inter eos qui tyrannidem Antichristi oppugnamus. Et vere dicis, turpe esse non esse divisos, quum adversariis ita conveniat, imo hactenus pertentavi aliquando non unius Principis animum, & non modo principum, sed aliorum summorum, qui in aulis vivunt. In summa (utar hac metaphora) uva haec nondum matura est, nec tempus esse puto quo fiat illa vindemia, quam tu pro tua magno zelo cupis, sed differendum aliquandiu. Spes enim est, (audi quid dicam) spes enim est, ut ematurescat. Si me coram posses audire, reliqua intelligeres, nunc neque consilia principum aliquorum (hac inquam in re) neque quinam praecipii sint, qui suffundunt frigidam, & vindemiam tardant, scribere audeo; unum dixerim (sub fide silentii) Principes facilius & lubentius audituros esse autores concordiae quam reliquos, id quod tu quoque videris attigisse in tuis literis.
Vix crederes quantum distulerit speratam vindemiam libellus optimi fratris nostri & servi IESU CHRISTI, IO. CALVINI, quem postremo edidit de EUCHARISTIA; paulo enim durius alicubi videtur locutus, dico in eos qui a nobis dissentiunt, audivi viros prudentes deplorare eam editionem. Fui nuper Tiguri, egi hac de re cum BULLINGERO, atque animadverti tum hunc tum ipsum CALVINUM sibi persuasisse, istos nihil aliud cogitare, quam de opprimendis reliquis, aut certe odisse. Quare multa dixi, & spero me movisse nonnihil, vere enim neque oderunt, neque de opprimendis cogitant, quidquid in comitiis Augustanis ajant, ubi scilicet sequuntur veterem formulam, qui ante xxv. annos uti coeperunt, quum Anabaptistas atque Zuinglianos excluderent. Consultum putarem, si abstineremus ab editione librorum novorum (hac quidem in materia) & DEUM rogaremus, ut nobis ad tam necessarium negotium ostium aperiret.
Quum ego soleam ex hoc veluti speculo quaedam videre, quae reliqui non vident, statim significabo tibi, IO. LASCHE, quando opportunum mihi visum fuerit rem aggredi, sive in conventu Vormatiae, sive alibi. Nunc plura admonere minime possum, praesertim quum tota aula nunc sit maximis occupationibus implicata; venerunt enim huc aliquot Comites & Principes, quorum privatas dissensiones Dux noster studet componere, & succedet illi haud dubie magna cum gloria DEI: nisi, inquam, essent nunc hic tantae turbae voluissem conferre negotium etiam cum ipso Principe, antequam responderem tibi. Sed non licet commode. Agam tamen suo tempore & scies omnia.
Libellum tuum legam diligenter, & monebo te brevi, num operae pretium facturus sis, si Duci meo inscripseris: utar hac in re unius atque alterius boni amici , & magnae autoritatis consilio.
Puto me respondisse ad omnia. Sed obsecro, cur tu nihil ad me de vestra Polonia? an forsan ignoras? aut non putas esse vera quae tam multis literis affirmantur? Ad me quidem D. MATTEUS EHEMUS Patritius Augustanus (inter alios) scribit, in publicis comitiis actis iv. Maji (nisi erro) transactum esse de religione, hoc est, ut libere praedicetur purum DEI Verbum, ut liceat sub utraque specie panis & vini sacramentum caenae administrare, ut liceat ministris Ecclesiarum uxores ducere, ut populari lingua omnia legantur in Ecclesiis. Ostendi literas Principi, qui putat vera esse omnia. Imo addit, Ferdinandi filiam Regis uxorem (quam ego e sacra fonte suscepi) favere causae nostrae. Miratus sum vehementer te nec verbulo in tuis literis haec tam bona nuncia attigisse. Quin audi ulterius, Dux Prussiae scribit ad me, atque adeo ad Principem meum, se cupere, ut invisam eum. Ego vero qui hic habeo uberem segetem, in qua me exerceam, vix cogitabam de tam longa profectione suscipienda, nunc si vera erunt, quae de Polonia scripsi, fortasse non recusabo laborem, ut ea occasione invisam vestrum Regem, vestram Reginam, vestrum regnum. Qua tamen in re libenter audiam tuum consilium, & quaeso te, velis illud ad me diligenter scribere, seorsum tamen ab reliquis negotiis, nam quid tu sentias Principi ostendam.
Utinam in eisdem tuis literis aliquid scripsisses de statu rerum Anglicanarum; quum enim istic tam multi sint Angli plura fortasse possunt isti scire quam nos. Incerta feruntur, tamen de abortu Reginae omnes videntur consentire, sed de ejus morte non ita omnes.
Si miseris aliquando tuas literas Heidelbergam ad D. STEPHANUM CIRLERUM Palatini Electoris Secretarium, scribo nunc ad eum, ut ad me curet. Vale Vir mihi omnibus modis carissime, & colendissime, & tibi certissime persuade, me ex animo te amare, colere, & venerari. Salvere jubeo pios omnes quos familiarius nosti, atque vos rogo omnes, ut oretis pro me. Nuncius tuus heri primum venit, nam & Tubingam profectus fuerat, quo non fuisset opus, & multae pluvias eum impediverunt. Libellos latinos nullos habeo quos ad te mittam, sed sum brevi habiturus, & habebis. Ignosce non solum prolixitati meae, sed etiam infantiae, vix meditatus possum scribere, quae tui similes possent legere sine fastidio (aliis enim in studiis apud Antichristos me exercui, barbaris scilicet at que impiis, hoc est, in jure combusto & concitandis Principibus ad arma) quid fiet quum ita ex improviso? Scio te omnia (etiam hanc ipsam excusationem) boni consulturum. DOMINUS servet te suae sanctae Ecclesiae. Amen. Stutgardiae XXI. Iunii. MDLV.

VERGERIUS Frater.